- NUPTIALIS Contractus
- NUPTIALIS Contractusquioad substantiam, consistit in mutuo aut Sponsorum ipsorum, aut, pro casus discrimine, eorum, qui ut Parentes aut Tutores aut Proxenetae, personas illorum hac in re sustinuêre, consensu spon suque factô, unde Sponsalia; et in dote atque deductione, unde Nuptiae. Ncque vero, quantum ad substantiam, a Sponsalibus Nuptiaediversae aliter ferme. atque contractus seu pactum aliquod instrumentô seu syngraphâ sollennius signatum seu rite insinuatum, ab eodemicontractu ante simplicius ac nudis contrahentium verbis inito, de quibus ritibus atque circum stantiis aliquid iam dictum, dicendumque infra. Atque ex foedere coniugali sic legitime icto, ortam voluit Karaeorum apud Hebraeos secta unionem adeo plane personalem et veluti naturalem, ut quisquis coniugum alteri, pariter et alteri quoque, sanguine eoniunctus haberetur. Aluid autem erat ius Matrimoniale ad Proselytos. Iustitiae ac Libertinos, i. e. qui ex Gentilismo in Iudaismum rite transierant, attinens, quod quatenus Ebraeis simul et Proselytis ac Libertinis hisce sive imperativum fuerit sive interveniens, luculenter ostendit Seldenus de Iure Nat. et Gent. l. 5. c. 18. et c. E quo illa hic saltem ex cerpimus: Ex iure Neachidarum seu Naturali, i. e. Ebraeis ante Legem Mosaicam alrisque pariter gentibus seu Humano generi imperativo, quô fides servari iubetur, Matrimonium ex mutuo Viri ac Feminae in vitae communionem consensu, eoncubitu, velut traditione sequente, legitimum fieri statuunt Magistri, vide loc. cit. c. 4. Interdictas autem volunt Matrem, Novercam, Sororem uterinam, Uxorem alienam; neque a rerum origine alias. Sic de Gentilibus. Iam vero Proselytum Iustitiae ac Libertinum, sumul ac a Gentilismo in Iudaismum transiit, baptismô scil, sollenni, circum cisione ac oblatione, plane aiunt fuisse regeneratum, et velut infantem vecens natumôô, Iudaeum factum, adeoque omnimodam, quae pristina erat, consanguinitatem, nedum affinitatem, exuisse; iuxta id quod de talibus Tacit. Histor. l. 5. c. 5. Nec quicquam prius imbuuntur, quam contemnere Deos, exuere Patriam, Parentes, liberos, fratres vilia habere. Secundûm quae Proselytonec mater iam era,t nec noverca sororve, adeoque nec femina quaedam hisce nominibus ei vetita: quod sane nec legi ipsi facrae (quod merito mirêris) adversari omnino voluêre. At vero, si Gentilis matrem, novercam sororemque uterinam connubiô sibi ante sociasset, et postmodum in Iudaismum cum ea transilisset, ex iure a Maioribus Legi sacrae superinducto obtinuit, ut uxorem eiusmodi, contra ius ipsis naturale sumptam, semoveret, aut a Synedrio aliquo ad id faciendum adigeretur. Coeterum, si quampiam aliam duxerat Gentilis, matrimonium pro legitimo, etiam postquam coniuges ad Iudaismum transierunt, ab Hebraeis habitum est; utpote quantum ad fidem connubialem ante datam arque obligationem inde qualemcumque ortam, regeneratione eiusmodi non obsistente. Similiter Christiani veter. Sponsalia ac Nuptias paganorum, qui postea CHRISTO nomen dederant, pro ratis firmisque habuêre, nec omnino iteravêre. Unde Asterius Episcopus Amaseae (qui sub A. C. 400. floruit) Pacta, in quit, Homil. postr. in Biblioth. Patrum temô IV. p. 707. in Divortii libertatem fcribens. Nuptialia, ac Sponsiones quomedo rescindes? Et quibus de pactis Inqui me censes? An de his, quibus scriptâ iam dote et manu propriâ subscripsisti et sigillum apposuisti tuum? Valida quidem illa sune ac sirma satis. Verum ad vocem Adam revertor. Haec caro ex carnibus et c. Nisi quod Usu habuisse uxorem simplici, nec tabulis dotalibus, nec Nuptiarum aliquâ sollennitate adhibitâ, nihil aliud cen sebatur, quam concubinam, i. e. heic iustam satis, licet non rite coniunctam, tori consortem habere, qua de re Seldenus de Iure Nat. et Gent. l. cit. c. 7. et 17. plura in hanc rem vide apud Eundem Uxor. Ebraic. l. 2. c. 18. et 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.